predicti populi nostri eidem Custodi dicebant minime se teneri. E conuerso autem ipse Custos respondit, quod discreti uiri dominus Raijnuldus, prepositus sancti Thome martiris de promontorio Strigon., qui diu extitit Archidiaconus Neugradiensis et magister Valentinus, Cantor Strigon., qui diucius tenuit magistratum predicte ecclesie de Wodkerth, necnon Nicolaus, nunc archidiaconus Neugradiensis, predictos condicionarios nostros scirent eidem Custodi et suis antecessoribus, predictum magistratum tenentibus, esse in predictis omnibus debitores et quod Kylianus, sacerdos in presenciarum ecclesie de Wodkerth, predictos prouentus annis pluribus dicti Custodis nomine percepisset, duas partes eorumdem prouentuum eidem Custodi ex debito amministrans, terciam partem predictorum prouentuum decimalium in proprietatem sue ecclesie pro se reseruans. Nos autem uolentes circa premissa plenius informari, uocatis preposito, cantore, archidiacono et sacerdote predictis, eosdem duximus consulendos, qui nobis sub religione iurisiurandi ueritatem eo modo in premissis dicere curauerunt, quo per ipsum Custodem fuerat, sicut prediximus, allegatum. Vnde predictos populos nostros prefato Custodi et sacerdoti de Wodkerth, pro tempore constituto, teneri decreuimus perpetuo debitores, sentencialiter statuentes, vt Curbungiones nostri singulos sapones frugum cum singulis gallinis et sanctiferi, ac plaustrales nostri singulos sapones duos cum singulis gallinis ex parte singularum mansionum suarum eidem Custodi in duabus partibus magistratus pro iure, in tercia uero parte sacerdoti de Wodkerth, pro tempore constituto, exoluere in perpetuum teneantur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras nostro sigillo dari fecimus communitas. Datum Strigonij anno domini M°. CC°. LX°X°X°. tercio, in Vigilia Conuersionis sancti Pauli apostoli.
E transsumpto Thomae Archiepiscopi Strigon. a. 1313. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. III. pag. 189.
139
(1283.) 27. Jan. - Conventus Cruciferorum Strigon. de statutione Capituli Strigon. in terris Udvornicorum Comitatus Hontensis Ladislao IV. Regi rescribit.
Excellentissimo domino suo Ladislao, dei gracia Inclito Regi Vngarie, Conuentus Cruciferorum domus Sancti regis de Strigonio, oraciones in domino. Receptis litteris magnitudinis uestre, cum leunardo de Daag, Homine uestro, nostrum Hominem transmisimus fidedignum, ut coram eodem, sicut uidimus in litteris uestris predictis, reambularet terras vduornicorum uestrorum in comitatu Huntensi existentes, presentibus commetaneis et vicinis, iuxta continenciam Priuilegiorum uestrorum, super donacione eiusdem terre Ladislao