Ungarie - - diligenter exponens, eisque proponens sollicite verbum Crucis, ipsos - - intentis inducas monitis et sedulis predicationibus exhorteris, ut - - crucis suscepto signaculo, illuc - - cum festinatione procedant. Et ut circa id eo libentius et animosius intendant, - omnibus vere penitentibus et confessis, qui huiusmodi laborem - - subierint, - plenam suorum peccaminum veniam indulgemus. - - Ut autem commissum tibi huiusmodi ministerium facilius et utilius exequi valeas, - - convocandi ob id, quotiescumque et ubicumque videris expedire, cleros et populos locorum, in quibus te - proponere contigerit verbum crucis, ut processionaliter cum devotione conveniant, et predicationibus - intersint; Cleros etiam ad id - - compellendi, ac pro eisdem predicationibus ferias - - indicendi, concedendi quoque omnibus, vere penitentibus et confessis, qui ad easdem convocationes et predicationes - accesserint, centum dierum indulgentiam, plenam concedimus - - potestatem.
- - Datum apud Urbem veterem IV. Non. Oct., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 249., Wenzel 1. c. III. 54.
636.
1263. a. 14. Oct. - Bela IV. magistro Ladislao, Archidiacono Honthensi, terram in villa Gyerk confert.
BEla dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex, omnibus, quibus presentes patuerint, salutem in omnium saluatore. Regalis circumspectio solite benignitatis oculis intuens merita singulorum, licet omnibus impendere satagat seruiciorum grata premia, seu laborum; ampliori tamen beniuolencie sue debet illos munificencia refouere, qui quodammodo uoluntate propria abdicata, soli gracie innitentes, cottidianorum seruiciorum fomentis Regum quietant animum et obsequiosos se exbibent uniuersis. Proinde cum fidelis noster magister Ladizlaus, archidiaconus Huntensis, aule nostre notarius familiaris, per suorum obsequiorum merita sit fauore Regio non inmerito prosequendus, ipsius peticionibus incitati, totam terram Castri Huntensis in villa Gerky, ac in eius territorio iuxta Ipul existentem, adiacentem mixtim cum terra Strigoniensis ecclesie el cum terra eiusdem Magistri empticia, quam a Pousa et fratre suo, necnon a Marco comparauit, in qua quidem terra Castri, Janus et quidam alij duo castrenses residebant, contulimus cum loco molendini, ac cum omnibus pertinenciis et utilitatibus suis eidem magistro Ladizlao, perpetuo valiture donacionis titulo, ex certa sciencia, ab ipso Castro liberatam penitus et exemptam. Volentes, ut de ipsa terra, sicut de sua empticia, ordinandi et disponendi, prout uoluerit, liberam habeat facultatem.